|  |



XXXV, . 3

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6

3. (1) . , , . (2) , 8. , , , , , , , . (3) . , . (4) : , , . (5) , , , . (6) , , .

3. Nec in Italia segnius Ligurum bellum crescebat. Pisas iam quadraginta milibus hominum, adfluente cotidie multitudine ad famam belli spemque praedae, circumsedebant. Minucius consul Arretium die quam edixerat ad conveniendum militibus venit. [2] Inde quadrato agmine ad Pisas duxit, et cum hostes non plus mille passuum ab oppido trans fluvium movissent castra, consul urbem haud dubie servatam adventu suo est ingressus. [3] Postero die et ipse trans fluvium quingentos ferme passus ab hoste posuit castra. Inde levibus proeliis a populationibus agrum sociorum tutabatur; [4] in aciem exire non audebat novo milite et ex multis generibus hominum collecto necdum noto satis inter se, ut fidere alii aliis possent. [5] Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, [6] et, cum coacta vis magna pecorum praedaeque esset, paratum erat praesidium, per quod in castella eorum vicosque ageretur.

1345970037 1260010114 1260010216 1364003504 1364003505 1364003506