|  |



XXXV, . 5

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

5. (1) .   11  : 12, . (2) , , ,  , , . (3) , . (4) , , , , (5) , , . - , , , . (6) , . . , : , . (7) , , , , . (8) , , 13, , ,   . (9) , , , ,   (10) , , , , , , . (11)   : , . , . (12) , . , . (13) .155 , , ,   ;   . (14) :   , , , .

5. Hora secunda ferme concursum est. Sinistra sociorum ala et extraordinarii prima in acie pugnabant; praeerant duo consulares legati, M. Marcellus et Ti. Sempronius, prioris anni consul. [2] Novus consul nunc ad prima signa erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent quam datum signum esset. [3] Equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios tribunos militum educere iussit, unde, cum signum dedisset, impetum ex aperto facerent. [4] Haec agenti nuntius venit a Ti. Sempronio Longo non sustinere extraordinarios impetum Gallorum; [5] et caesos permultos esse et qui supersint partim labore partim metu remisisse ardorem pugnae Legionem alteram ex duabus, si videretur, summitteret, priusquam ignominia acciperetur. [6] Secunda missa est legio et extraordinarii recepti. Tum redintegrata est pugna, cum et recens miles et frequens ordinibus legio successisset. Et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit. [7] Sol ingenti ardore torrebat minime patientia aestus Gallorum corpora; densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum. [8] Quod ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse. [9] Haec procella equestris primo confudit et turbavit deinde dissipavit aciem Gallorum, non tamen ut terga darent. [10] Obstabant duces, hastilibus caedentes terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed interequitantes alarii non patiebantur. [11] Consul obtestabatur milites ut paulum adniterentur; victoriam in manibus esse; dum turbatos et trepidantes viderent, instarent; si restitui ordines sivissent, integro rursus eos proelio et dubio dimicaturos. [12] Inferre vexillarios iussit signa. Omnes conisi tandem averterunt hostem. Postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi. [13] Quattuordecim milia Boiorum eo die sunt caesa; vivi capti mille nonaginta duo, equites septingenti viginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria. [14] Nec Romanis incruenta victoria fuit; supra quinque milia militum, ipsorum aut sociorum, amissa, centuriones tres et viginti, praefecti socium quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marcii tribuni militum secundae legionis.


  • 11. . 95  . XXXI.
  • 12 196 . . . (XXXIII, 25, 4),   194 . . . (XXXIV, 42, 3).
  • 13. , . 24, 6.
  • 1364002137 1364002336 1364002926 1364003506 1364003507 1364003508