|  |



XXXV, . 15

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

15. (1) 54. , . (2) , 55. , , , . (3) , , , : , . (4) , ; , , , , , . (5) .162 : , , . (6) , , , . , , . (7) , , , , . (8) , , , . , ( ), . (9)   , , . , , , .

15. Villius ab Epheso Apameam processit. Eo et Antiochus audito legatorum Romanorum adventu occurrit. [2] Apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit quae Romae inter Quinctium et legatos regis fuerat. Mors nuntiata Antiochi filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia. [3] Magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuvenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat ut, si vita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret. [4] Quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit, gravem successorem eum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, veneno sustulisse. [5] Eam quoque causam clandestino facinori adiciebant, quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret, non habuisset. [6] Magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit; legatusque Romanus ne alieno tempore incommodus obversaretur, Pergamum concessit; [7] rex Ephesum omisso quod inchoaverat bello rediit. Ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitavit. [8] Minnio, ignarus omnium externorum viresque aestimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum, quod nihil aequi postularent Romani, sed bello quoque superaturum credebat. [9] Fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum persuasit, ut a Pergamo accerserentur legati.


  • 54   (. . ).
  • 55.: XXXIV, 5759.
  • 1260010109 1260010112 1260010118 1364003516 1364003517 1364003518