|  |



XXXV, . 14

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

14. (1) , , , , . (2) , 50, (3) , . (4) , , -     .

(5) , 51, , - . . (6) , , , , (7) , , , , . (8) , , , (9) 52, , , ; , , . (10) , , , , , . (11) , , : , ? : , , . (12) , , 53.

14. Sulpicius aeger Pergami substitit; Villius cum Pisidiae bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, [2] dedit operam ut cum Hannibale, qui tum ibi forte erat, saepe congrederetur, [3] ut animum eius temptaret et, si qua posset, metum demeret periculi quicquam ei ab Romanis esse. [4] Iis colloquiis aliud quidem actum nihil est, secutum tamen sua sponte est, velut consilio petitum esset, ut vilior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia fieret.

[5] Claudius, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit eumque Ephesi collocutum cum Hannibale, et sermonem unum etiam refert: [6] quaerenti Africano, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, [7] respondisse Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset. [8] Quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse; castra metari primum docuisse; [9] ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam conciliandi sibi homines eam habuisse, ut Italicae gentes regis externi quam populi Romani, tam diu principis in ea terra, imperium esse mallent. [10] Exequenti quem tertium duceret, haud dubie semet ipsum dixisse. [11] Tum risum obortum Scipioni, et subiecisse Quidnam tu diceres, si me vicisses? Tum vero me inquit et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores esse. [12] Et perplexum Punico astu responsum et improvisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorum velut inaestimabilem secrevisset.


  • 50 .: XXXIII, 4749; XXXIV, 60 .
  • 51, , (. . 20  . XXXIII), .   , - (. , III, 115). 155 . . . -. , , , .
  • 52, , (, 16, 5), . (. , : XXXI, 34, 8).
  • 53 .: . , 21; , 8; . , 10, 3842.
  • 1260010112 1260010119 1327002005 1364003515 1364003516 1364003517