|  |



XXXV, . 16

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

16. (1) , 56. , . (2) : , , . , . ? (3) , , ? (4) , , ? , , : , . (5) , . (6) , , , . , , , , , , 57.

(7) : , , , , . (8) , ? , , , , , , , . (9) , , , , - , (10) , .163 , , , ? , , ? (11) , ? , - , ? (12) , , , , !58 (13) ,   , ?

16. Iam convaluerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum venerunt. Rex a Minnione excusatus, et absente eo agi res coepta est. [2] Ibi praeparata oratione Minnio Specioso titulo inquit uti vos, Romani, Graecarum civitatium liberandarum video, sed facta vestrae orationi non conveniunt, et aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi utimini. [3] Qui enim magis Zmyrnaei Lampsacenique Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naves ex foedere exigitis? [4] Cur Syracusas atque in alias Siciliae Graecas urbes praetorem quotannis cum imperio et virgis et securibus mittitis? Nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis vos iis has leges imposuisse. [5] Eandem de Zmyrna, Lampsaco civitatibusque, quae Ioniae aut Aeolidis sunt, causam ab Antiocho accipite. [6] Bello superatas a maioribus, stipendiarias ac vectigales factas in antiquum ius repetit; itaque ad haec ei responderi velim, si ex aequo disceptatur et non belli causa quaeritur. [7] Ad ea Sulpicius Fecit verecunde inquit Antiochus, qui, si alia pro causa eius non erant quae dicerentur quemlibet ista quam se dicere maluit. [8] Quid enim simile habet civitatium earum quas comparasti causa? Ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, numquam intermisso, quae ex foedere debent exigimus. [9] Potesne tandem dicere ut ii populi non per se, non per alium quemquam foedus mutaverint, [10] sic Asiae civitates, ut semel venere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni vestri permansisse, et non alias earum in Philippi, alias in Ptolomaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse? [11] Nam si, quod aliquando servierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot saecula adserendi eos in servitutem faciet, quid abest quin actum nihil nobis sit, [12] quod a Philippo liberavimus Graeciam, et repetant posteri eius Corinthum Chalcidem Demetriadem et Thessalorum totam gentem? [13] Sed quid ego causam civitatium ago, quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum cognoscere aequius est?


  • 56. , . 14, 1.
  • 57. . XXXI, 29.
  • 58 . , . ( ), . . : XXXIII, 40.
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364003517 1364003518 1364003519