|  |



XXXV, . 25

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

25. (1) . (2) , . , , , . (3) , . (4) . (5) , , , . (6) , , , , , . (7) 75 , . , , . , (8) , , , , ,   . (9) , , . (10) , , . (11) , , . (12) , : , , . .

25. Et populus quidem Romanus ita se ad omnes conatus Antiochi praeparabat; [2] Nabis iam non differebat bellum, sed summa vi Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium, agros eorum vastabat. [3] Achaei non antea ausi capessere bellum quam ab Roma revertissent legati, [4] ut quid senatui placeret scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt qui consilium ab eo peterent. [5] In concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi. [6] Cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius quem ipsi consuluissent consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat. [7] Praetor is tum erat et omnes eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. Is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse ne praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos quid vellent iussit: [8] praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque ut, quantum in consilio humano positum esset, nec pacis eos paeniteret nec belli. [9] Plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset. [10] Itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa. [11] Philopoemen praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam expectandam, quae a mari Gytheum tueri posset; [12] sed metuens ne dilationem res non pateretur et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit.


  • 75 () .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364003526 1364003527 1364003528