|  |



XXXV, . 26

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

26. (1) , . , , . (2) , , . .

.169 (3) , , . (4) , , , , . (5) , , , 76. (6) , . , (7) , . , (8) , , . , , . (9) , . , . (10) , ,  , , , , . , .

26. Comparaverat et tyrannus modicam classem ad prohibenda si qua obsessis mari summitterentur praesidia, tres tectas naves et lembos pristesque, tradita vetere classe ex foedere Romanis. [2] Harum novarum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, provectos in altum cotidie remigem militemque simulacris navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis, si praesidia maritima interclusisset. [3] Praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio aequabat, ita rudis in re navali erat, [4] Arcas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militaverat, ignarus. [5] Navis erat quadriremis vetus, capta annis LXXX ante, cum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum veheret. [6] Huius fama motus fuerat enim nobile in classe regia quondam navigium deduci ab Aegio putrem iam admodum et vetustate dilabentem iussit. [7] Hac tum praetoria nave praecedente classem, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis veheretur, occurrerunt a Gytheo Laconum naves; [8] et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est, captique omnes, qui in nave erant. [9] Cetera classis praetoria nave amissa, quantum quaeque remis valuit fugerunt. Ipse Philopoemen in levi speculatoria nave fugit nec ante fugae finem, quam Patras ventum est fecit. [10] Nihil ea res animum militaris viri et multos experti casus imminuit; quin contra, si in re navali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea, quorum usu calleret, spei nactus, breve id tyranno gaudium se effecturum adfirmabat.


  • 76  II , 276239 . . .
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364003527 1364003528 1364003529