|  |



XXXV, . 28

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

28. (1) . , , . (2) , , , . , , , , (3) , , ,   , ,  ; , , . (4) , , , , , , , , 79, (5) ; , , , ; (6) , ; ; . (7) , 80. (8) , 81, , , .171 , , . (9) , , ; . (10) . 82, , .

(11) , - . , .

28. Erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine locisque capiendis solertiae atque usus, nec belli tantum temporibus, sed etiam in pace ad id maxime animum exercuerat. [2] Ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum venisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus iret, secum ipse agitabat animo, cum comites haberet, ab his quaerebat, [3] si hostis eo loco apparuisset, quid, si a fronte, quid, si ab latere hoc aut illo, quid, si ab tergo adoriretur, capiendum consilii foret; posse instructos recta acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum viae occurrere. [4] Quem locum ipse capturus esset, cogitando aut quaerendo exequebatur, aut quot armatis aut quo genere armorum plurimum enim interesse usurus; quo impedimenta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret; [5] quanto ea aut quali praesidio custodiret, et utrum pergere, qua coepisset ire via, an eam, qua venisset, repetere melius esset; [6] castris quoque quem locum caperet, quantum munimento amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia esset; qua postero die castra moventi tutum maxime iter, quae forma agminis esset. [7] His curis cogitationibusque ita ab ineunte aetate animum agitaverat ut nulla ei nova in tali re cogitatio esset. [8] Et tum omnium primum agmen constituit; dein Cretenses auxiliares et quos Tarentinos vocabant equites, binos secum trahentes equos, ad prima signa misit et iussis equitibus subsequi super torrentem unde aquari possent rupem occupavit; [9] eo impedimenta omnia et calonum turbam collectam armatis circumdedit et pro natura loci castra communivit; tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solo difficile erat. [10] Hostes quingentos passus aberant. Ex eodem rivo utrique cum praesidio levis armaturae aquati sunt; et priusquam qualia propinquis castris solent contraheretur certamen, nox intervenit. [11] Postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus circa rivum esse. Nocte in valle a conspectu hostium aversa, quantum multitudinem locus occulere poterat, condidit caetratorum.


  • 79. . .
  • 80.: . , 4, 5.
  • 81  : , ( . . ). , . (.: , XI, 12, 6; XVI, 18, 7; IV, 77, 7 .).
  • 82. ().
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003529 1364003530 1364003531