|  |



XXXVI, . 28

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

28. (1) , , , , . (2) , : , , . , . (3) ,  ,  , , , , ,  , , , ,  , 72. (4) , : , . ,   73. (5) : , , ́ ,  - , .210 , . (6) , , ́ , , . , . : , . (7) : , , , , ; . (8) , , . , , , , , . (9) , , .

28. Postquam ad consulem ventum est, Phaeneas legationis princeps longam orationem et varie ad mitigandam iram victoris compositam ita ad extremum finivit, ut diceret Aetolos se suaque omnia fidei populi Romani permittere. [2] Id consul ubi audivit, etiam atque etiam videte inquit, Aetoli, ut ita permittatis. Tum decretum Phaeneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit. [3] Quando ergo inquit ita permittitis, postulo, ut mihi Dicaearchum civem vestrum et Menestam Epirotam Naupactum is cum praesidio ingressus ad defectionem compulerat et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis. [4] Prope dicentem interfatus Romanum non in servitutem inquit, sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris Graecorum non sint. [5] Ad ea consul nec hercule inquit magnopere nunc curo quid Aetoli satis ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis victos; [6] itaque, ni propere fit, quod impero, vinciri vos iam iubebo. Adferri catenas et circumsistere lictores iussit. Tum fracta Phaeneae ferocia Aetolisque aliis est, et tandem cuius condicionis essent senserunt, [7] et Phaeneas se quidem et qui adsint Aetolorum scire facienda esse quae imperentur dixit, sed ad decernenda ea concilio Aetolorum opus esse; ad id petere ut decem dierum indutias daret. [8] Petente Flacco pro Aetolis indutiae datae, et Hypatam reditum est. Ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos vocant, Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope accidissent, exposuisset, [9] ingemuerunt quidem principes condicioni suae, parendum tamen victori censebant et ex omnibus oppidis convocandos Aetolos ad concilium.


  • 72 . XXXV, 47.
  • 73, , , , . . . : , XX, 10.
  • 1327009049 1260010114 1260010201 1364003629 1364003630 1364003631