|  |



XXXVI, . 30

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6

30. (1) . , , .211 , (2) , , . (3) , , , 74, . , ; (4) ( ), , . (5) , : , . (6) , . , , . , .

30. M. Acilius vendita aut concessa militi circa Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata consilia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli sustinerent, audivit, [2] praemisso Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant, [3] ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant. Inde toto exercitu profectus reliquum iter satis expedito agmine fecit; [4] ut ad Coracem ventum est mons est altissimus inter Callipolim et Naupactum ibi et iumenta multa ex agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines vexati; [5] et facile apparebat quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo praesidio, ut clauderet transitum, insedisset. [6] Tum quoque vexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno castello adversus arcem posito ceteras partes urbis divisis copiis pro situ moenium circumsedit. Nec minus operis laborisque ea oppugnatio quam Heracleae habuit.


  • 74  .: (.).
  • 1364003210 1364003211 1364003235 1364003631 1364003632 1364003633