|  |



XXXV, . 47

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

47. (1) , ,   , -. (2) , , . , . (3) , , 126; (4) , 127 - . (5) , , , 128, ,   . (6) . (7) .185 : - , . (8) , , 129.

47. Haec renuntiata regi ad naves ubi restiterat cum essent, in praesentia neque enim iis venerat copiis ut vi agere quicquam posset reverti Demetriadem placuit. [2] Ibi, quoniam primum vanum inceptum evasisset, consultare cum Aetolis rex, quid deinde fieret. Placuit Boeotos Achaeos Amynandrum regem Athamanum temptare. [3] Boeotorum gentem aversam ab Romanis iam inde a Brachyllae morte et quae secuta eam fuerant, censebant; [4] Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant. [5] Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque Alexandrum et filiae Apamam nomina imposuerat; [6] quam regiis iunctam nuptiis maior ex fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat. [7] Hunc forte ingenio vanum Aetoli et Antiochus impulerant in spem Macedoniae regni, quod is vere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset. [8] Et ea vanitas promissorum non apud Philippum modo sed etiam apud Amynandrum valuit.


  • 126.: XXXIII, 28, 1 .
  • 127. , . 30, 1213; . , 15.
  • 128 -. I , . .
  • 129 (. . 117  . XXXI) , , .
  • 1327008035 1260010234 1260010302 1364003548 1364003549 1364003550