|  |



XXXVII, . 31

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

31. (1) . , , , , , . , . (2) , , ,   , , . (3)   . (4) 68 . .244 , , ,   .

(5) . , , . , . (6) , , , , , 69, . (7) ; , . . (8) . , . 70. (9)   , , , , . , ( ) . (10) , , , ; .

31. Quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci pravo ut res ipsa postea docuit, consilio iussit. [2] Non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota hieme tolerare et obsidentes quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem pacis per occasionem temptare. [3] Nec Lysimachiam tantum hostibus tradidit post adversam navalem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et Sardis recepit se; [4] atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.

[5] Regillus Aemilius post victoriam navalem profectus Ephesum, derectis ante portum navibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante navale proelium cursum ab Samo intenderat, navigat. [6] Ibi naves in proelio quassatas cum refecisset, L. Aemilium Scaurum cum triginta navibus Hellespontum ad exercitum traiciendum misit, Rhodios parte praedae et spoliis navalibus decoratos domum redire iubet. [7] Rhodii impigre praevertere ad traiciendas copias consulis; atque eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere. Classis Romana ab Chio Phocaeam traiecit. [8] In sinu maris intimo posita haec urbs est, oblonga forma; duum milium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem velut cuneum; Lamptera ipsi appellant. [9] Mille et ducentos passus ibi latitudo patet; inde lingua in altum mille passuum excurrens medium fere sinum velut nota distinguit; ubi cohaeret faucibus angustis, duos in utramque regionem versos portus tutissimos habet. [10] Qui in meridiem vergit, Naustathmon ab re appellant, quia ingentem vim navium capit; alter prope ipsum Lamptera est.


  • 68  ( . ) . , . V, ,  .
  • 69 .
  • 70  (.). = 1,2 . (passus, . . ) 5 ( (pes) = 29,57 ). (gradus) .   (.).
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364003732 1364003733 1364003734