|  |



XXXIV, . 33

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

33. (1) , , . (2) , , . (3) , . , , , . (4) -, , . (5) ; , . (6) , , ; (7) , ; (8) , , ; . (9) . , , , , . (10) , , , , . (11) , , , . , . (12) , , , , , . (13) , , , ? (14) , , .

33. Sub haec Aristaenus nunc monere Nabim, nunc etiam orare ut, dum liceret, dum occasio esset, sibi ac fortunis suis consuleret; [2] referre deinde nominatim tyrannos civitatium finitimarum coepit, qui deposito imperio restitutaque libertate suis non tutam modo sed etiam honoratam inter cives senectutem egissent. [3] His dictis in vicem auditisque nox prope diremit colloquium. Postero die Nabis Argis se cedere ac deducere praesidium, quando ita Romanis placeret, et captivos et perfugas redditurum dixit; [4] aliud si quid postularent, scriptum ut ederent petiit, ut deliberare cum amicis posset. [5] Ita et tyranno tempus datum ad consultandum est, et Quinctius etiam sociorum etiam principibus adhibitis habuit consilium. [6] Maximae partis sententia erat perseverandum in bello esse et tollendum tyrannum; numquam aliter tutam libertatem Graeciae fore; [7] satius multo fuisse non moveri bellum adversus eum quam omitti motum; [8] et ipsum velut comprobata dominatione firmiorem futurum auctore iniusti imperii adsumpto populo Romano et exemplo multos in aliis civitatibus ad insidiandum libertati civium suorum incitaturum. [9] Ipsius imperatoris animus ad pacem inclinatior erat. Videbat enim compulso intra moenia hoste nihil praeter obsidionem restare, eam autem ancipitem fore et diuturnam; [10] non enim Gytheum, quod ipsum tamen traditum, non expugnatum esset, sed Lacedaemonem, validissimam urbem viris armisque, oppugnaturos. [11] Unam spem fuisse, si qua admoventibus exercitum dissensio inter ipsos ac seditio excitari posset; cum signa portis prope inferri cernerent, neminem se movisse. [12] Adiciebat et cum Antiocho infidam pacem Villium legatum inde redeuntem nuntiare; multo maioribus quam ante terrestribus navalibusque copiis in Europam eum transisse. [13] Si occupasset obsidio Lacedaemonis exercitum, quibus aliis copiis adversus regem tam validum ac potentem bellum gesturos? [14] Haec propalam dicebat; illa tacita suberat cura, ne novus consul Graeciam provinciam sortiretur et inchoata belli victoria successori tradenda esset.

1260010234 1260010302 1260010303 1364003434 1364003435 1364003436