|  |



XXXVII, . 45

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.

45. (1) , , , , . (2) , , . , , . (3) . . , .

(4) .254 . (5) , , , . (6) , - . , , , , , . (7) , , . : - , , , . (8) . , , . (9) ? , . (10) , . (11) . , : , , , . (12) , , . . , : (13) , , . , , , , , , , : (14) , ; 95, ,   , . (15) . (16) . , , , . 96. (17) , , ,   ; 97 . (18) , , , . , , , .255 . (19) . , , . , , . (20) , , . (21) . .

45. Sub idem fere tempus et ab Trallibus et a Magnesia quae super Maeandrum est, et ab Epheso ad dedendas urbes venerunt. [2] Reliquerat Ephesum Polyxenidas audita pugna, et classi usque ad Patara Lyciae pervectus, metu stationis Rhodiarum navium, quae ad Megisten erant, in terram egressus cum paucis itinere pedestri Syriam petit. [3] Asiae civitates in fidem consulis dicionemque populi Romani sese tradebant. Sardibus iam consul erat; eo et P. Scipio ab Elaea, cum primum pati laborem viae potuit, venit.

[4] Sub idem fere tempus caduceator ab Antiocho per P. Scipionem a consule petit impetravitque, ut oratores mittere liceret regi. [5] Paucos post dies Zeuxis, qui praefectus Lydiae fuerat, et Antipater, fratris filius, venerunt. [6] Prius Eumene convento, quem propter vetera certamina aversum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo et sua et regis spe invento, tum P. Scipionem et per eum consulem adierunt; [7] praebitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, non tam quid ipsi dicamus habemus inquit Zeuxis quam ut a vobis quaeramus, Romani, quo piaculo expiare errorem regis, pacem veniamque impetrare a victoribus possimus. [8] Maximo semper animo victis regibus populisque ignovistis; quanto id maiore et placatiore animo decet vos facere in hac victoria, quae vos dominos orbis terrarum fecit? [9] Positis iam adversus omnes mortales certaminibus haud secus quam deos consulere et parcere vos generi humano oportet. [10] Iam antequam legati venirent, decretum erat quid responderetur. [11] Respondere Africanum placuit. Is in hunc modum locutus fertur: Romani ex iis, quae in deum immortalium potestate erant, ea habemus, quae dii dederunt; [12] animos, qui nostrae mentis sunt, eosdem in omni fortuna gessimus gerimusque, neque eos secundae res extulerunt nec adversae minuerunt. Eius rei, ut alios omittam, Hannibalem vestrum vobis testem darem, nisi vos ipsos dare possem. [13] Postquam traiecimus Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam aciem videremus, cum communis Mars et incertus belli eventus esset, de pace vobis agentibus quas pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc victores victis ferimus: [14] Europa abstinete; Asia omni, quae cis Taurum montem est, decedite. Pro impensis deinde in bellum factis quindecim milia talentum Euboicorum dabitis, quingenta praesentia, duo milia et quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem comprobaverint; milia deinde talentum per duodecim annos. [15] Eumeni quoque reddi quadringenta talenta et quod frumenti reliquum ex eo quod patri debitum est placet. [16] Haec cum pepigerimus, facturos vos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides viginti nostro arbitratu dabitis; sed numquam satis liquebit nobis ibi pacem esse populo Romano, ubi Hannibal erit; eum ante omnia deposcimus. [17] Thoantem quoque Aetolum, concitorem Aetolici belli, qui et illorum fiducia vos et vestra illos in nos armavit, dedetis et cum eo Mnasilochum Acarnana et Chalcidenses Philonem et Eubulidam. [18] In deteriore sua fortuna pacem faciet rex, quia serius facit quam facere potuit. Si nunc moratus fuerit, sciat regum maiestatem difficilius ab summo fastigio ad medium detrahi quam a mediis ad ima praecipitari. [19] Cum iis mandatis ab rege missi erant legati ut omnem pacis condicionem acciperent; itaque Romam mitti legatos placuit. Consul in hiberna exercitum Magnesiam ad Maeandrum et Tralles Ephesumque divisit. [20] Ephesum ad consulem paucos post dies obsides ab rege adducti sunt, et legati, qui Romam irent, venerunt. [21] Eumenes quoque eodem tempore profectus est Romam, quo legati regis. Secutae eos sunt legationes omnium Asiae populorum.


  • 95 . . ., : XXXVIII, 9, 9; . : , I, 62, 9; XV, 18, 7.
  • 96.: , XXI, 17, 7; 45, 11. , , , . . .: . . . ., 1976. . 319 .
  • 97 .: XXXVI, 12, 4; .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003746 1364003747 1364003748