|  |



XXXVII, . 46

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

46. (1) , , , : , . (2) , , , . (3) , , , 98, . (4) , , , 99. ,   100. (5) . , , . (6) , ,  , .

(7) : , , ; (8) , , , . (9) . , . (10)   , , , . , , , , . (11) , , , , .

46. Dum haec in Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de provinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus, M. Acilius ex Aetolia. [2] Auditis utriusque rebus gestis Minucio negatus triumphus, Acilio magno consensu decretus; isque triumphans de rege Antiocho et Aetolis urbem est invectus. [3] Praelata in eo triumpho sunt signa militaria ducenta triginta et argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta, vasa argentea caelata multa magnique ponderis; [4] tulit et suppellectilem regiam argenteam ac vestem magnificam, coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta quinque, spolia omnis generis. Captivos nobiles, Aetolos et regios duces, sex et triginta duxit. [5] Damocritus, Aetolorum dux, paucos ante dies, dum e carcere noctu effugisset, in ripa Tiberis consecutis custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit. [6] Milites tantum qui sequerentur currum defuerunt; alioqui magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit.

[7] Huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna in Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse, [8] ceteros paventes intra vallum compulsos aegre castra defendisse et in modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos. [9] Haec ex Hispania nuntiata. Ex Gallia legatos Placentinorum et Cremonensium L. Aurunculeius praetor in senatum introduxit. [10] Iis querentibus inopiam colonorum, aliis belli casibus aliis morbo absumptis, quosdam taedio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevit senatus uti C. Laelius consul, si ei videretur, sex milia familiarum conscriberet quae in eas colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius praetor triumviros crearet ad eos colonos deducendos. [11] Creati M. Atilius Serranus L. Valerius P. F. Flaccus L. Valerius C. F. Tappo.


  • 98 (. ) , . ( ). ( ) 15 , , , II (197159).
  • 99 (. , . 57, 1213).
  • 100 43 - (. . 3, 8).
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364003747 1364003748 1364003749