|  |



XXXVIII, . 27

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

27. (1) , , , . (2) , : , , , . (3) , , . . (4) , , . (5) , , , , . (6) ,   . . (7) ; . . , , , , . (8) , , ;   . , . (9) , , , , , ,  .

27. Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhaerentia corporibus gerentes tela fessique et stando et vulneribus ne primum quidem impetum et clamorem Romanorum tulerunt. [2] Fuga ad castra inclinavit; sed pauci intra munimenta sese recepere; pars maior dextra laevaque praelati qua quemque impetus tulit fugerunt. [3] Victores usque ad castra secuti ceciderunt terga; deinde in castris cupiditate praedae haeserunt, nec sequebatur quisquam. [4] In cornibus Galli diutius steterunt quia serius ad eos perventum est; ceterum ne primum quidem coniectum telorum tulerunt. [5] Consul, quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non poterat, eos qui in cornibus fuerant protinus ad sequendos hostes misit. [6] Per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum in fuga nam pugna nulla fuit ceciderunt; reliqui flumen Halyn traiecerunt. [7] Romanorum pars magna ea nocte in castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul reduxit. Postero die captivos praedamque recensuit, quae tanta fuit quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coacervare potuit. [8] Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt. [9] Eos Manlius Ephesum venire iussit; ipse iam enim medium autumni erat locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.

1327002003 1327002012 1327002014 1364003828 1364003829 1364003830