|  |



XXXVIII, . 29

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

29. (1) , : (2) -, , ; -, , , . (3) , : , . (4) , , . (5) 73 , . (6) , , , , , , , , , . (7) , , , , . (8) , , 74, , . (9) . , , -, , , , . (10) , , .292 ; . (11) , ,     . .

29. Nec ab Samaeis quicquam quo aut opera aut hostis arceri posset praetermissum est. Duabus tamen maxime resistebant rebus, [2] una, interiorem semper iuxta validum pro diruto novum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium nunc in stationes; et plerumque his proeliis superiores erant. [3] Una ad coercendos inventa, haud magna memoratu, res est. Centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti. [4] A pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare apertum incessentes exercebantur. [5] Itaque longius certiusque et validiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt. [6] Et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur. [7] Coronas modici circuli magno ex intervallo loci adsueti traicere non capita solum hostium vulnerabant, sed quem locum destinassent oris. [8] Hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neve tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantes quiete spectarent. [9] Quattuor menses obsidionem Same sustinuit. Cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent aut vulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus et animis essent, [10] Romani nocte per arcem quam Cyneatidem vocant nam urbs in mare devexa in occidentem vergit muro superato in forum pervenerunt. [11] Samaei postquam captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum coniugibus ac liberis in maiorem refugerunt arcem. Inde postero die dediti direpta urbe sub corona omnes venierunt.


  • 73.: XXVIII, 37, 6.
  • 74. . .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003830 1364003831 1364003832