|  |



XXXVIII, . 26

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8

26. (1) , , 64. , , , . , (2) , . (3)     ; . , ́ . (4) 65  . , , ; , , , . (5) , , , , , (6) , . , , , . (7) , , . , , , , , . (8) , , , , . , , , .

.290

26. Biduum natura montis per se ipsum exploranda ne quid ignoti esset absumpsit consul; tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, in quattuor partes divisas copias educit, [2] duas, ut medio monte duceret, duas ab lateribus, ut adversus cornua Gallorum erigeret. [3] Hostium quod roboris erat, Tectosagi et Trocmi, mediam tenebant aciem, milia hominum quinquaginta; equitatum, quia equorum nullus erat inter inaequales rupes usus, ad pedes deductum, decem milia hominum, ab dextro locaverunt cornu; [4] Ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in laevo quattuor ferme milium numerum explebant. Consul, sicut in Olympo monte, prima in acie locata levi armatura, telorum omnis generis ut aeque magna vis ad manum esset, curavit. [5] Ubi appropinquarunt, omnia eadem utrimque quae fuerant in priore proelio erant praeter animos et victoribus ab re secunda auctos et hostibus fractos, [6] quia, etsi non ipsi victi erant, suae gentis hominum cladem pro sua ducebant. Itaque a paribus initiis coepta res eundem exitum habuit. [7] Velut nubes levium telorum coniecta obruit aciem Gallorum. Nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne nudarent undique corpus ad ictus, audebant, et stantes quo densiores erant hoc plura, velut destinatum petentibus, vulnera accipiebant. [8] Consul iam per se turbatis si legionum signa ostendisset, versuros extemplo in fugam omnes ratus receptis inter ordines velitibus et alia turba auxiliorum aciem promovit.


  • 64. , . 19, 1.
  • 65 ()  ( ). .: , XXV, 2, 9; , XII, 562.
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003827 1364003828 1364003829