|  |



XXXVIII, . 50

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

50. (1) , . , , , . (2) , , , (3) , , , , , , , , . , .

.310 (4)   . (5) , , .   . (6) , , . (7) , , ,   ; , , , . (8) : , , , . , , . (9) ( ) , ? , , . (10) , , . , , , . (11) , , , , , : . (12) , , , , , .

50. Plus crimina eo die quam defensio valuisset, ni altercationem in serum perduxissent. Dimittitur senatus in ea opinione ut negaturus triumphum fuisse videretur. [2] Postero die et cognati amicique Cn. Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit, [3] negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret. Hic pudor malignitatem vicit, triumphumque frequentes decreverunt.

[4] Oppressit deinde mentionem memoriamque omnem contentionis huius maius et cum maiore et clariore viro certamen ortum. [5] P. Scipioni Africano, ut Valerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. Id prout cuiusque ingenium erat interpretabantur. [6] Alii non tribunos plebis, sed universam civitatem quae id pati posset incusabant: [7] duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam ingratiorem, si quidem victa Carthago victum Hannibalem in exilium expulisset, Roma victrix victorem Africanum expellat. [8] Alii, neminem unum civem tantum eminere debere ut legibus interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam. [9] Quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? Qui ius aequum pati non possit, in eum vim haud iniustam esse. [10] Haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae venit. Nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio consul censorve maiore omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est deductus. [11] Iussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus ut satis constaret neminem umquam neque melius neque verius laudatum esse. [12] Dicebantur enim ab eo eodem animo ingenioque quo gesta erant, et aurium fastidium aberat, quia pro periculo non in gloriam referebantur.

1260010118 1260010120 1260010205 1364003851 1364003852 1364003853