|  |



XXXVIII, . 51

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

51. (1) , ,   141, 142, - ;     143. (2) , ,  ,  , , , . (3) , , , , , , , , , : (4)   , , , , , . , . (5) , . .311 (6) , 144. , , . : (7) , ! , . (8) . , , , , (9) , , . (10) , , , , , , . , , (11) , . (12) . , . , - , . (13) , , , . (14)     , , , 145.

51. Tribuni vetera luxuriae crimina Syracusanorum hibernorum et Locris Pleminianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniae captae reum accusarunt: [2] filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum; [3] dictatorem eum consuli, non legatum in provincia fuisse; nec ad aliam rem eo profectum quam ut, id quod Hispaniae Galliae Siciliae Africae iam pridem persuasum esset, hoc Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem versis regibus gentibusque appareret, [4] unum hominem caput columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis civitatem dominam orbis terrarum latere, nutum eius pro decretis patrum, pro populi iussis esse. Infamia intactum invidia qua possunt urgent. [5] Orationibus in noctem perductis prodicta dies est. [6] Ubi ea venit, tribuni in Rostris prima luce consederunt; citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad Rostra subiit silentioque facto [7] hoc inquit die, tribuni plebis vosque, Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnavi. [8] Itaque, cum hodie litibus et iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iovem optimum maximum Iunonemque et Minervam ceterosque deos qui Capitolio atque arci praesident salutandos ibo, [9] hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt. [10] Vestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum et orate deos ut mei similes principes habeatis, [11] ita, si ab annis septemdecim ad senectutem semper vos aetatem meam honoribus vestris anteistis, ego vestros honores rebus gerendis praecessi. [12] Ab Rostris in Capitolium ascendit. Simul se universa contio avertit et secuta Scipionem est, adeo ut postremo scribae viatoresque tribunos relinquerent, nec cum iis praeter servilem comitatum et praeconem qui reum ex Rostris citabat quisquam esset. [13] Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa deum cum populo Romano circumiit. [14] Celebratior is prope dies favore hominum et aestimatione vera magnitudinis eius fuit quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est invectus.


  • 141.: XXIX, 19, 1113.
  • 142.: XXIX, 8, 7 .
  • 143.: , IV, 18, 7 .
  • 144  , .
  • 145.: XXX, 45, 25.
  • 1345970035 1364000736 1364000838 1364003852 1364003853 1364003854