|  |



XXXVIII, . 49

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

49. (1) , , . , , , ! ; , , .309 . (2) , ? , . ? (3) , , ? , , ! (4) , , , ? , , ? (5) -, , . (6) , -, , ; , . (7) , , ? , , , (8) , ; , , ? (9) , . (10) , , , ,   ,  , , , , , (11) 139, ? , , , ? (12) , , , . . (13) , , , , -, 140.

49. Iniquo enim loco dimicavi. Dic igitur, quo aequiore potuerim dimicare. Cum hostes montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si vincere vellem. Quid? [2] Si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent? Nempe oppugnandi erant. Quid? Ad Thermopylas aequone loco M. Acilius cum rege Antiocho pugnavit? Quid? [3] Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? Equidem adhuc qualem aut sibi fingant aut vobis videri velint hostem fuisse non invenio. [4] Si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit? Si timendum et feritate animorum et robore corporum, huicine tantae victoriae triumphum negatis? [5] Caeca invidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare virtutes, corrumpere honores ac praemia earum. [6] Mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit. [7] An etiam per Thraciam saltus patentes qui angusti erant et plana ex arduis et culta ex silvestribus facere potui et praestare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces, [8] ne quid sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur? [9] In hoc casu, quo infeliciter incidit ut talem civem amitteremus, haerent; [10] quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso die, [11] plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt? [12] Si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen triumphum in Thracia duobus proeliis merueram. Sed iam dictum satis est; [13] quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem fatigavi, veniam a vobis petitam impetratamque velim, patres conscripti.


  • 139. , . 4041.
  • 140 , .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364003850 1364003851 1364003852