|  |



XXXIX, . 35

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8

35. (1) , , (2) , . , , , . (3) , , , , , , . (4) , , , , , - , , . , 100, .

(5) , , , , 101 . (6) . , , , , , , . , , , (7) , , 102, , , , , , . (8) , , , , . .

35. Et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent nihil eorum sibi placere, [2] et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. Quia tamen immaturae ad id vires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, [3] satis credens ipsum etiam iuvenem, quod Romae obses specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum. [4] Interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos.

[5] Et in Peloponneso adventus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspectabatur; adversus quos ut praeparata consilia haberent, Lycortas praetor concilium indixit. [6] Ibi de Lacedaemoniis actum: ex hostibus eos accusatores factos, et periculum esse ne victi magis timendi forent quam bellantes fuissent. Quippe in bello sociis Romanis Achaeos usos: nunc eosdem Romanos aequiores Lacedaemoniis quam Achaeis esse, [7] ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, legationem Romam adversus gentem Achaeorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi essent ut pulsi patria non restituti in eam viderentur. [8] Clamor undique ortus, referret nominatim de iis; et cum omnia ira non consilio gererentur, capitis damnati sunt. Paucos post dies Romani legati venerunt. His Clitore in Arcadia datum est concilium.


  • 100, (.: XL, 5, 10), ().
  • 101 . .: XXXV, 29, 2.
  • 102 .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003936 1364003937 1364003938