|  |



XXXV, . 29

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

29. (1) - . (2) ,   83. -. - , . (3) , , , 84, , . , , . (4) , , , . (5) , , , , , . (6) : , . (7) . , : , , .

(8) , , , , , . (9) , , , 85. - , , , , (10) , . (11) , . (12) .172 , .

29. Luce orta Cretensium levis armatura et Tarentini equites super torrentem proelium commiserunt; Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat; [2] Cretenses et hostium auxiliares, equitumque idem genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant. Aliquamdiu dubium proelium fuit ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus; [3] procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent. Effuse secuti fugientes per convallem plerique et vulnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent. [4] Caetrati ita quantum latitudo vallis patiebatur instructi sederant, ut facile per intervalla ordinum fugientes suos acciperent. [5] Consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi; in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et vulneribus fessos impetum faciunt. [6] Nec dubia victoria fuit: extemplo terga dedit tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu quam secutus erat, fugiens in castra est compulsus. [7] Multi caesi captique in ea fuga sunt; et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset, loca magis confragosa et quacumque temere processisset iniqua quam hostem metuens.

[8] Inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, [9] qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus cum vellet receptum ad urbem haberet, [10] aut commeatus ab urbe in castra portarentur, simul et temptaturos, si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent. [11] Non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit. [12] Postero die Pythagoram cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit; ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit.


  • 83 , .
  • 84Praefecti  : .
  • 85 .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364003530 1364003531 1364003532