|  |



XL, . 5

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

5. (1) ,  . , . (2) : , , , , , . (3) , , , , . (4) , , . (5) , , , , , , , , . (6) , , , . (7) , , , ; ,   ,   , , ,   - . (8) 12, . (9) .362 , , , . (10) , , 13 , , , . . (11) : ? ,   . (12) , . , , . (13) , , . (14) , , .

5. Huius atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiae adiecit, ut vulgo ipsum liberosque execrarentur; quae dirae brevi ab omnibus diis exauditae, ut saeviret ipse in suum sanguinem effecerunt. [2] Perseus enim cum in dies magis cerneret favorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit. [3] Ceterum cum se ne ad id quidem quod muliebri cogitabat animo satis per se validum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit. [4] Et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant; [5] deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuvenis, adiuvandum quod futurum erat rati fovendamque spem potentioris, Perseo se adiungunt. [6] Cetera in suum quaeque tempus agenda differunt: in praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset. [7] Simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composito sermones ad res Romanorum trahebant. Ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent, [8] iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat. [9] Itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea versus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat. [10] Redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iuvenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; erexeratque consociatio gentis eius animum regis. [11] Tum Perseus quid ista prosunt? inquit; nequaquam tantum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi in fraude domestica. [12] Proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent. [13] Omnium paene Macedonum in eum ora conversa sunt, nec regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent. [14] His per se aegra mens senis stimulabatur, et animo magis quam vultu ea crimina accipiebat.


  • 12.: XXXIX, 47  48, 1; . 155  . XXXIX.
  • 13  ( ?) , II . . . , ,   . .
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364004006 1364004007 1364004008