|  |



XL, . 14

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

14. (1) , , , . (2) , , , , , , .369 ! (3) , , , , ! (4) , , , ? (5) , : , : . (6) , , , , , , . (7) , , , , , , , , , . (8) , , , , , , , ? , . ,  . (9) , , , ! , , , ? , ? (10) , ? (11) , ? , , , , , ? ? , , , ! , , ? ?

14. Non est res qua erubescam, pater, si die festo inter aequales largiore vino sum usus. [2] Tu quoque velim inquiras qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit, illo etiam pravo forsitan gaudio provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. [3] Miseria haec et metus crapulam facile excusserunt; quae si non intervenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus. [4] Si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem vino in unum diem, non milites meos abstinuissem? [5] Et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater nihil aliud scio, inquit nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum venerunt. [6] Si quaeram unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum ut omnes viderent. [7] Et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari videretur, te quaerere ex iis quos nominasset iubebat an ferrum habuissent, ut, tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur. [8] Quin tu illud quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum sumpserint, num me auctore et sciente? Hoc enim videri vis, non illud quod fatentur et palam est. Et sui se tuendi causa sumpsisse dicunt. [9] Recte an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent: meam causam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris. Aut explica utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus. Si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? [10] Cur nemo praeter eos qui tuum speculatorem pulsaverunt? [11] Si clam, quis ordo consilii fuit? Convivio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent ut sopitum te adgrederentur? Quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant? Quomodo autem trucidato te ipsi evasuri fuerunt? Quattuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?

1260010118 1260010120 1260010205 1364004015 1364004016 1364004017