|  |



XL, . 16

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

16. (1) . , , (2) , . (3) , , . , .

.371 (4) , , , . (5) , , , 21. , , . (6) , , , , , , ; , , . , .

(7) :   , 22,   , . - 23 . (8) , , ; . , ; (9) , . , ; . , , (10) , , . (11) . : , , .

16. Dicenti haec lacrimae simul spiritum et vocem intercluserunt. Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit, [2] non verbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac mores, [3] et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando, ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. Haec maxime vivo Philippo velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo gerendum erat.

[4] Consules ambo in Ligures, quae tum una consularis provincia erat, proficiscuntur. Et quia prospere ibi res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est. [5] Ligurum duo milia fere ad extremum finem provinciae Galliae, ubi castra Marcellus habebat, venerunt uti reciperentur orantes. Marcellus opperiri eodem loco Liguribus iussis senatum per litteras consuluit. [6] Senatus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello iussit verius fuisse consules, quorum provincia esset, quam se quid e re publica esset decernere; tum quoque non placere nisi per deditionem Ligures recipi, et receptis arma adimi atque eos ad consules mitti senatum aequum censere.

[7] Praetores eodem tempore, P. Manlius in ulteriorem Hispaniam, quam et priore praetura provinciam obtinuerat, Q. Fulvius Flaccus in citeriorem pervenit, exercitumque ab A. Terentio accepit: nam ulterior morte P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat. [8] Fulvium Flaccum oppidum Hispanum Urbicuam nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt. Dura ibi proelia aliquot facta, multi Romani milites et vulnerati et interfecti sunt. Vicit perseverantia Fulvius, quod nulla vi abstrahi ab obsidione potuit: Celtiberi fessi proeliis variis abscesserunt. [9] Urbs amoto auxilio eorum intra paucos dies capta et direpta est: praedam militibus praetor concessit. [10] Fulvius hoc oppido capto, Manlius exercitu tantum in unum coacto qui dissipatus fuerat, nulla alia memorabili gesta re, exercitus in hiberna deduxerunt. Haec ea aestate in Hispania gesta. [11] Terentius qui ex ea provincia decesserat ovans urbem iniit. Translatum argenti pondo novem milia trecenta viginti, auri octoginta pondo et duo, coronae aureae sexaginta septem.

1327007024 1327007058 1327008002 1364004017 1364004018 1364004019