|  |



XL, . 18

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

18. (1) : 26 . (2) :   , , , . (3) : , ,   ,   ,   ,   ,   . (4) , , . . (5) . , . (6) . , -. (7) . 27,   28, . (8) : ,   29.

18. Comitia consulibus rogandis fuere: creati P. Cornelius Lentulus M. Baebius Tamphilus. [2] Praetores inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Duronius.

[3] His inito magistratu provinciae ita sorte evenerunt: Ligures consulibus, praetoribus Q. Petilio urbana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia, L. Duronio Apulia; [4] et Histri adiecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse. Eadem Massilienses de Ligurum navibus querebantur. [5] Exercitus inde decreti, quattuor legiones consulibus, quae quina milia ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti equites. [6] In Hispaniis prorogatum veteribus praetoribus imperium est cum exercitibus quos haberent, et in supplementum decreta tria milia civium Romanorum, ducenti equites, et socium Latini nominis sex milia peditum, trecenti equites. [7] Nec rei navalis cura omissa. Duumviros in eam rem consules creare iussi, per quos naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis qui servitutem servissent complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent. [8] Inter duumviros ita divisa tuenda denis navibus maritima ora, ut promunturium iis Minervae velut cardo in medio esset; alter inde dextram partem usque ad Massiliam, laevam alter usque ad Barium tueretur.


  • 26 , .
  • 27 , 411 . . . . .: IX, 30, 4.
  • 28, .
  • 29. . . . .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004019 1364004020 1364004021