|  |



XL, . 19

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

19. (1) , . (2) 30 ; , 31, 32 . (3)   , , ;   , . (4) .373 , , , , , . (5) . , . (6) , - 33 , , (7) , . (8) , , .

(9) , , . , (10) 34. - , . (11) 35.

19. Prodigia multa foeda et Romae eo anno visa et nuntiata peregre. [2] In area Vulcani et Concordiae sanguine pluvit; et pontifices hastas motas nuntiavere, et Lanuvini simulacrum Iunonis Sospitae lacrimasse. [3] Pestilentia in agris forisque et conciliabulis et in urbe tanta erat ut Libitina funeribus vix sufficeret. [4] His prodigiis cladibusque anxii patres decreverunt ut et consules quibus diis videretur hostiis maioribus sacrificarent, et decemviri libros adirent. [5] Eorum decreto supplicatio circa omnia pulvinaria Romae in diem unum indicta est. Isdem auctoribus et senatus censuit et consules edixerunt ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriae essent. [6] Pestilentiae tanta vis erat ut, cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equites, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam traiceret, [7] tantum hominum demortuum esse, tantum ubique aegrorum consules renuntiaverint ut is numerus effici militum non potuerit. [8] Quod deerat militum, sumere a Cn. Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, iussus praetor atque inde in Sardiniam traicere.

[9] L. Duronio praetori, cui provincia Apulia evenerat, adiecta de Bacchanalibus quaestio est, cuius residua quaedam velut semina ex prioribus malis iam priore anno apparuerant; [10] sed magis inchoatae apud L. Pupium praetorem quaestiones erant quam ad exitum ullum perductae. Id persecare novum praetorem, ne serperet iterum latius, patres iusserunt. [11] Et legem de ambitu consules ex auctoritate senatus ad populum tulerunt.


  • 30 .: IX, 46, 6 .; . 163, 164  . IX.
  • 31 , . , ,   .
  • 32 . . 60  . XXXI.
  • 33. , . 34, 1213.   , (. , . 68).
  • 34.: XXXIX, 41, 6 ( ).
  • 35 358 . . . (VII, 15, 12 .). 184 . . . (XXXIX, 32, 512).
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364004020 1364004021 1364004022