|  |



XLI, . 16

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

16. (1) .   40. (2) ; , , , , . (3) , , , , ; 41, , . (4) . (5) . , , , . , 42. (6) : , ,   . , .

(7) , , , , , . (8) , . ; (9) , , , , , .

.410

16. Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat populo Romano Quiritium, religioni fuit. [2] Id cum ad senatum relatum esset senatusque ad pontificum collegium reiecisset, pontificibus, quia non recte factae Latinae essent, instaurari Latinas placuit, Lanuvinos, quorum opera instaurandae essent, hostias praebere. [3] Accesserat ad religionem, quod Cn. Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, parte membrorum captus ad Aquas Cumanas profectus ingravescente morbo Cumis decessit. [4] Sed inde mortuus Romam allatus et funere magnifico elatus sepultusque est. [5] Pontifex idem fuerat. Consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, collegae subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus Sextiles edixit. [6] Plenis religionum animis prodigia insuper nuntiata: Tusculi facem in caelo visam, Gabiis aedem Apollinis et privata aedificia complura, Graviscis murum portamque de caelo tacta. Ea patres procurari uti pontifices censuissent iusserunt.

[7] Dum consules primum religiones, deinde alterum alterius mors et comitia et Latinarum instauratio impediunt, interim C. Claudius exercitum ad Mutinam quam Ligures priore anno ceperant admovit. [8] Intra triduum quam oppugnare coeperat, receptam ex hostibus colonis restituit. Octo milia ibi Ligurum intra muros caesa; [9] litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate neminem iam cis Alpes esse hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum dividi viritim posset.


  • 40 , , .
  • 41 .
  • 42. . 3 11 , , , . . . 16  . XXXVII . 114  . XLIV.
  • 1327008035 1260010234 1260010302 1364004117 1364004118 1364004119