|  |



XLI, . 15

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

15. (1) , , , ; , , , . (2) , -, , , , , , . (3) - , , , , . (4) , . , 38, . . (5) ,   , ,   ,   ,   . (6) . : , , , , (7) , .409 : (8) - , , . (9) . , , , 39. (10) , , . , , . (11) . ; .

15. Dum de iis rebus in senatu agitur, Cn. Cornelius evocatus a viatore, cum templo egressus esset, paulo post redit confuso vultu et exposuit patribus conscriptis bovis sescenaris quem immolavisset iocur diffluxisse. [2] Id se victimario nuntianti parum credentem ipsum aquam effundi ex olla ubi exta coquerentur iussisse et vidisse ceteram integram partem extorum, iecur omne inenarrabili tabe absumptum. [3] Territis eo prodigio patribus et alter consul curam adiecit, qui se, quod caput iocineri defuisset, tribus bubus perlitasse negavit. [4] Senatus maioribus hostiis usque ad litationem sacrificari iussit. Ceteris diis perlitatum ferunt; Saluti Petilium perlitasse negant. Inde consules praetoresque provincias sortiti. [5] Pisae Cn. Cornelio, Ligures Q. Petilio obvenerunt. Praetores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius inter peregrinos sortiti sunt. M. Cornelius Scipio Maluginensis Hispaniam ulteriorem, L. Aquilius Gallus Siciliam habuit. [6] Duo deprecati sunt ne in provincias irent, M. Popilius in Sardiniam: Gracchum eam provinciam pacare; ei T. Aebutium praetorem adiutorem ab senatu datum esse. [7] Interrumpi tenorem rerum, in quibus peragendis continuatio ipsa efficacissima esset, minime convenire; [8] inter traditionem imperii novitatemque successoris, quae noscendis prius quam agendis rebus imbuenda sit, saepe bene gerendae rei occasiones intercidere. [9] Probata Popilii excusatio est. P. Licinius Crassus sacrificiis se impediri sollemnibus excusabat ne in provinciam iret; ei citerior Hispania obvenerat. [10] Ceterum aut ire iussus aut iurare pro contione sollemni sacrificio se prohiberi. Id ubi in P. Licinio ita statutum est, et ab se uti iusiurandum acciperent M. Cornelius postulavit ne in Hispaniam ulteriorem iret. [11] Praetores ambo in eadem verba iurarunt. M. Titinius et T. Fonteius proconsules manere cum eodem imperii iure in Hispania iussi; et ut in supplementum his tria milia civium Romanorum cum equitibus ducentis, quinque milia socium Latini nominis et trecenti equites mitterentur.


  • 38 , ( : XL, 37, 2),   .
  • 39.: XLII, 32, 2.
  • 1327002004 1327002006 1327002009 1364004116 1364004117 1364004118