|  |



XLI, . 19

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

19. (1) , . ( )  55. , ́ ; . (2) , .

(3) , , ; (4) , 56. , , 57, , . (5) 58, , - . (6) , , , .412 , 59. (7) , , , , , , , , , , , . (8) ,  , . , , : , , . (9) , ; , . (10) , , , . (11) , , , , <>60.

19. Cis Appenninum Garuli et Lapicini et Hergates, trans Appenninum Friniates fuerant, intra Audenam amnem. P. Mucius cum iis, qui Lunam Pisasque depopulati erant, bellum gessit, omnibusque in dicionem redactis arma ademit. [2] Ob eas res in Gallia Liguribusque gestas duorum consulum ductu auspicioque senatus in triduum supplicationes decrevit et quadraginta hostiis sacrificari iussit.

[3] Et tumultus quidem Gallicus et Ligustinus, qui principio eius anni exortus fuerat, haud magno conatu brevi oppressus erat; [4] belli Macedonici subibat iam cura, miscente Perseo inter Dardanos Bastarnasque certamina. Et legati qui missi ad res visendas in Macedoniam erant, iam reverterant Romam renuntiaverantque bellum in Dardania esse. [5] Simul venerant et ab rege Perseo oratores qui purgarent nec accitos ab eo Bastarnas nec auctore eo quidquam facere. [6] Senatus nec liberavit eius culpae regem neque arguit; moneri eum tantum modo iussit, ut etiam atque etiam curaret ut sanctum habere foedus quod ei cum Romanis esset, videri posset. [7] Dardani cum Bastarnas non modo non excedere finibus suis, quod speraverant, sed graviores fieri in dies cernerent, subnixos Thracum accolarum et Scordiscorum auxiliis, audendum aliquid vel temere rati, omnes undique armati ad oppidum quod proximum castris Bastarnarum erat conveniunt. [8] Hiems erat, et id anni tempus elegerant, ut Thraces Scordiscique in fines suos abirent. Quod ubi ita factum et solos iam esse Bastarnas audierunt, bifariam dividunt copias, pars ut recto itinere ad lacessendum ex aperto iret, pars devio saltu circumducta ab tergo aggrederetur. [9] Ceterum priusquam circumire castra hostium possent, pugnatum est; victique Dardani compelluntur in urbem, quae fere duodecim milia ab castris Bastarnarum aberat. [10] Victores confestim secuti circumsidunt urbem, haud dubie postero die aut metu dedituris se hostibus aut vi expugnaturi. [11] Interim Dardanorum altera manus, quae circumducta erat, ignara cladis suorum, castra Bastarnarum sine praesidio relicta cepit. . . .


  • 55, , , , ( , , . 19). .: XXXIX, 2, 9; XL, 38, 28. , . XXXIX, , . , - ?
  • 56.: XL, 57 V, .
  • 57 .
  • 58 ( ) .: . , IX, 11, 1.
  • 59.: XL, 58, 9.
  • 60 , (. . 52). , , (.: , IV, 20). , , IV (175164 (?) . . .), IV (187175 . . .).
  • 1345970035 1364000721 1364000736 1364004120 1364004121 1364004122