|  |



XLII, . 3

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

3. (1) 8.   , 9 , , , . (2) , , , . (3) , , . (4) , . (5) , , , . ; , . , , , : (6) , , , 10, . (7) , , , . . , .422 (8) , .   , , , (9) ,   , , . (10) , , , . (11) , , , , , .

3. Eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta. Q. Fulvius Flaccus censor aedem Fortunae Equestris, quam in Hispania praetor bello Celtiberico voverat, faciebat enixo studio ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset. [2] Magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum quod aedificaretur. [3] Naves paratae fuerunt quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere. [4] Postquam censor redit, tegulae expositae de navibus ad templum portabantur. [5] Quamquam unde essent silebatur, non tamen celari potuit. Fremitus igitur in curia ortus est; ex omnibus partibus postulabatur ut consules eam rem ad senatum referrent. Ut vero accersitus in curiam censor venit, multo infestius singuli universique praesentem lacerare: [6] templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset. [7] Detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum. Ad id censorem moribus regendis creatum? Cui sarta tecta exigere sacris publicis et locare tuenda more maiorum traditum esset, [8] eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium sacrarum vagari! Et quod, si in privatis sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id eum templa deum immortalium demolientem facere, [9] et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique! [10] Cum priusquam referretur appareret quid sentirent patres, relatione facta in unam omnes sententiam ierunt ut eae tegulae reportandae in templum locarentur piaculariaque Iunoni fierent. [11] Quae ad religionem pertinebant cum cura facta; tegulas relictas in area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem potuerit, redemptores nuntiarunt.


  • 8 ( , , ) ( ). .: XXIV, 3, 3; . . 10.
  • 9.: XL, 40, 10 . 84  . XL.
  • 10 ( ) , (XXVIII, 46, 16; , III, 33, 18), , , .
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1364004204 1364004205 1364004206