|  |



XLII, . 2

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7

2. (1) , 6, , , , ,   ; . (2) , . , , , . (3) , . (4) , , , , , , (5) 7; , , - . (6) , , ,   , (7) , , , . .

2. Principio huius anni legati qui in Aetoliam et Macedoniam missi erant renuntiarunt, sibi conveniendi regis Persei, cum alii abesse eum alii aegrum esse, falso utrumque, fingerent, potestatem non factam. [2] Facile tamen apparuisse sibi, bellum parari, nec ultra ad arma ire dilaturum. Item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse. [3] Cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit. [4] Lanuvi classis magnae species in caelo visa dicebatur, et Priverni lana pulla terra enata, et in Veienti apud Rementem lapidatum; [5] Pomptinum omne velut nubibus lucustarum coopertum esse; in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glaebis pisces emersisse. [6] Ob haec prodigia libri fatales inspecti, editumque ab decemviris est et quibus diis quibusque hostiis sacrificaretur, [7] et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret, alteraque quae priore anno valetudinis populi causa vota esset, ea uti fieret feriaeque essent. Itaque sacrificatum est ut decemviri scriptum ediderant.


  • 6.: XLI, 22, 3; 27, 4.
  • 7 ( )  (- ), , .
  • 1345970035 1364000736 1364000838 1364004203 1364004204 1364004205