|  |



XLII, . 6

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

6. (1) , , , 14. (2) , , 15, . (3) , , . (4) . 16. (5) : , , , , . (6) 17 . , , , , ; (7) - ; (8) ,   . , , - , ,   ,  . (9) , , .424 , , . (10) , , . (11) ,   , . 18, , . (12) , , , .

6. A Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Peloponnesum traiecit Aegium, quo Achaeis edixerat conventum. [2] Ubi collaudata gente quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit; [3] quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam venit. [4] Per idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in Macedonia aspicerent. Alexandriam iidem ad Ptolemaeum renovandae amicitiae causa proficisci iussi. [5] Legati erant hi: C. Valerius C. Lutatius Cerco Q. Baebius Sulca M. Cornelius Mammula M. Caecilius Denter. [6] Et ab Antiocho rege sub idem tempus legati venerunt; quorum princeps Apollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusavit, quod stipendium serius quam ad diem praestaret; [7] id se omne advexisse, ne cuius nisi temporis gratia regi fieret. [8] Donum praeterea afferre, vasa aurea quingentum pondo. Petere regem ut, quae cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renovaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent imperanda; se in nullo usquam cessaturum officio. [9] Ea merita in se senatus fuisse cum Romae esset, eam comitatem iuventutis, ut pro rege non pro obside omnibus ordinibus fuerit. [10] Legatis benigne responsum, et societatem renovare cum Antiocho quae cum patre eius fuerat, A. Atilius praetor urbanus iussus. [11] Quaestores urbani stipendium, vasa aurea censores acceperunt, eisque negotium datum est ut ponerent ea in quibus templis videretur; legato centum milium aeris munus missum et aedes liberae hospitio datae sumptusque decretus, donec in Italia esset. [12] Legati qui in Syria fuerant renuntiaverant in maximo eum honore apud regem esse amicissimumque populo Romano.


  • 14.: XXXIX, 33, 78.
  • 15.: XLI, 23, 1 67 ( ).
  • 16 VI , 180 . . . V ( ).
  • 17 IV ; . : XLI, 20, 1 .
  • 18 2 . (. , . 19, 6).
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364004207 1364004208 1364004209