|  |



XL, . 40

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

40. (1) , . , 83, , , . (2) , , , : (3) , , , . , . (4) , : , ! .387 , , , . : (5) , , , . , , . (6) , . (7) , , , . (8) , , , , , . (9) , , . (10) , , , , , 84 . (11) . , , , . (12) 85. : (13) ,   , .

, , . (14) , , , . , , . (15) , , , .

40. Atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat. Egregie legiones, nec segnius duae alae pugnabant; externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant. [2] Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, cuneo impressionem fecerunt, [3] quo tantum valent genere pugnae, ut quamcumque partem perculere impetu suo, sustineri nequeant. Tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies. [4] Quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et ni quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit. Cum undique acclamassent quin ederet quid fieri vellet: non segniter imperium exsecuturos, [5] duplicate turmas inquit, duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. Id cum maiore vi facietis, si effrenatos in eos equos immittitis; [6] quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est. [7] Dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. [8] Dissipato cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere. [9] Et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt. [10] Tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur et imperator Romanus aversos hostes contemplatus aedem Fortunae Equestri Iovique optimo maximo ludos vovit. [11] Caeduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. Decem et septem milia hostium caesa eo die traduntur, vivi capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis. [12] In suis castris eo die victor exercitus mansit. Victoria non sine iactura militum fuit: [13] quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt. Ita victor exercitus renovata priore gloria Tarraconem est perductus. [14] Venienti Fulvio Ti. Sempronius praetor, qui biduo ante venerat, obviam processit gratulatusque est quod rem publicam egregie gessisset. Cum summa concordia quos dimitterent quosque retinerent milites composuerunt. [15] Inde Fulvius exauctoratis militibus in naves impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.


  • 83. . (.: XXXI, 21, 7 . 95  . XXXI).
  • 84. . 44, 9. , , , , . .,   . 173 . . . (.: XLII, 3, 1 .; 10, 5).
  • 85 . .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364004041 1364004042 1364004043

    , .