|  |



XLII, . 13

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

13. (1) : , ,  ,  , , , , , , , . (2) , , , , . (3) , , , , . (4) , , , , , . (5) , : , -, , , . 31 ; (6) 32, , , - ; (7) , ; (8) , , ; ; , 33; (9) , , . (10) , , , , , , . (11)   . , , , , , . (12) ; , , , , ?

13. Reliquum orationis adhortatio fuit. Non ego haec inquit incertis iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed comperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem; [2] neque relicto regno meo, quod amplum et egregium vos fecistis, mare tantum traiecissem ut vana ad vos afferendo fidem abrogarem mihi; [3] cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis denudantes iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras unde receptum ad paenitendum non haberent; [4] cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benevolentia complectentem; [5] videbam quam impar esset sors, cum ille vobis bellum pararet vos ei securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem non parare sed gerere paene bellum videbatur. Abrupolim, socium atque amicum vestrum, regno expulit; [6] Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis comperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit; [7] Euersam et Callicritum Thebanos, principes civitatis, quia liberius adversus eum in concilio Boeotorum locuti fuerant delaturosque ad vos quae agerentur, professi erant, tollendos curavit; [8] auxilium Byzantiis adversus foedus tulit; Dolopiae bellum intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu pervasit ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem affligeret; [9] confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optimates opprimeret. [10] Haec cum vobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam esse a vobis videat, pro certo habet neminem sibi antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum. [11] Hoc quam vobis tutum aut honestum sit, vos videritis: ego certe mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum inferendum quam me socium ad praedicendum ut caveretis venire in Italiam. [12] Functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum quam uti deos deasque precer ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?


  • 31 ()    179 . . . ( ), . .: , XXII, 8 (18), 2 .
  • 32.: . , . 11, 2.
  • 33. . 84  . XXXIX.
  • 1364000840 1364002137 1364002336 1364004214 1364004215 1364004216