|  |



XLII, . 12

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

12. (1) . , ; (2) , - - , , . (3) ; , , ; , ; (4) , . (5) , , , (6) : , . , , , 29. (7) , , , , . , , ? (8) , , . .428 , , . (9) , , 30,     , . (10) , , , .

12. Nam apud Graeciae atque Asiae civitates vereri maiestatem eius omnes. Nec pro quibus meritis pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro certo posse, [2] utrum felicitate id quadam eius accidat an, quod ipse vereatur dicere, invidia adversus Romanos favorem illi conciliet. [3] Inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate esse Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed petitum ultro; sororem dedisse Prusiae precanti atque oranti; [4] celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donisque innumerabilium legationum, et velut auspicibus nobilissimis populis deductas esse. [5] Boeotorum gentem, captatam Philippo, numquam ad scribendum amicitiae foedus adduci potuisse; [6] tribus nunc locis cum Perseo foedus incisum litteris esse, uno Thebis, altero ad Delium, augustissimo et celeberrimo in templo, tertio Delphis. In Achaico concilio vero, nisi discussa res per paucos Romanum imperium intentantes esset, eo rem prope adductam ut aditus ei in Achaiam daretur. [7] At hercule suos honores, cuius merita in eam gentem privatim an publice sint maiora vix dici possit, partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter sublatos esse. Iam Aetolos quem ignorare in seditionibus suis non ab Romanis, sed a Perseo praesidium petisse? [8] His eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos apparatus belli habere ut externis non egeat. Triginta milibus peditum, quinque milibus equitum in decem annos frumentum praeparasse, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit. [9] Iam pecuniam tantam habere ut decem milibus mercennariorum militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum quod ex metallis regiis capiat vectigal. [10] Arma vel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse. Iuventutem, ut iam Macedonia deficiat, velut ex perenni fonte unde hauriat, Thraciam subiectam esse.

1260010207 1260010208 1260010209 1364004213 1364004214 1364004215

, .