|  |



XLII, . 16

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

16. (1) , , , , , , ; , , , ; , . (2) , ; (3)   , , , , ;   . (4) , , , , . (5) , , . (6) , . , , , . (7) , , . (8)   , . . (9) . , , 36. .

16. Latrones, cum brevi circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, velut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu ut, cum unus non facile sequendo per invia atque ardua moraretur fugam eorum, ne ex comprenso indicium emanaret, occiderint comitem. [2] Ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac servi concurrerunt; [3] tollentes sopitum volnere ac nihil sentientem, vivere tamen ex calore et spiritu remanente in praecordiis senserunt: victurum exigua ac prope nulla spes erat. [4] Quidam ex satellitibus secuti latronum vestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati pervenissent, re infecta redierunt. [5] Aggressi facinus Macedones ut non inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt. [6] Compotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem; inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum navibus traductis, Aeginam traiciunt. [7] Ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret. [8] Attalus quoque celerius quam dignum concordia fraterna erat credidit; nam et cum uxore fratris et praefecto arcis tamquam iam haud dubius regni heres est locutus. [9] Quae postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret. Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est.


  • 36 ( , 489 EF) , ( ) . ( 16 ) (.: XLV, 19, 11 . 52  . XLV).
  • 1327002023 1327002024 1327002028 1364004217 1364004218 1364004219