|  |



XLII, . 15

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

15. (1) , , , (2) , . , , , , . (3) ; , , , ,   , , , ;   , . (4) , . , , , .430 . (5) , , , , , . , . (6) , , , , . (7) . , , , . (8) , , , . (9) , ,   . (10) . , , . , , , .

15. Legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, [2] nondum quidem parantes bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos ut facile appareret non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam volebat, in flore virium se credens esse. [3] Eumeni ante omnes infestus erat; a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres assuetos ministeriis talium facinorum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum. [4] Satis constabat Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum. Praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant. [5] Escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perveniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeva ad semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent; dextra pars labe terrae in aliquantum altitudinis derupta erat. [6] Post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea velut e muro tela in praetereuntem conicerent. [7] Primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen. [8] Ubi ad eum locum ventum est qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps, cum quo institutus regi sermo erat. [9] Tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus; [10] sopitusque ex semita procidit in declive, multis super prolapsum iam saxis congestis. Et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem videre, diffugiunt; Pantaleon contra impavidus mansit ad protegendum regem.

1260010214 1260010222 1260010313 1364004216 1364004217 1364004218