|  |



XLII, . 14

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

14. (1) . , , , , : . , .

(2) . , , , ; (3) , . , , , ; (4) , , . , , .

(5) , . , - , . (6) 34, , . (7) . (8) , , , . (9) , , , . (10) , , , 35. , .

14. Haec oratio movit patres conscriptos. Ceterum in praesentia nihil, praeterquam fuisse in curia regem, scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat. Bello denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque responsa essent emanavere.

[2] Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est. Ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur; [3] et exasperavit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat. Is velle quidem et laborare dixit regem, ut purganti se nihil hostile dixisse aut fecisse fides habeatur: [4] ceterum si pervicacius causam belli quaeri videat, forti animo defensurum se. Martem communem esse et eventum incertum belli.

[5] Omnibus civitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et propter adventum eius quem moturum aliquid rebantur, miserant pleraeque civitates alia in speciem praeferentes legatos. [6] Et legatio Rhodiorum . . . aderat Romae, cuius ferox erat nec falsa dicturus princeps, haud dubius quin Eumenes civitatis quoque suae crimina Persei criminibus iunxisset. [7] Itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege locum in senatu quaerebat. [8] Quod cum non contigisset, libertate intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodios concitasset graviorque Asiae esset quam Antiochus fuisset, popularem quidem neque Asiae ingratam populis [9] nam eo quoque iam favor Persei venerat orationem habuit, ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suae. [10] Eumeni vero conspiratio adversus eum favorem maiorem apud Romanos fecit. Ita omnes ei honores habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione.


  • 34 , ( , XI, . 3).
  • 35 .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004215 1364004216 1364004217