|  |



XLIV, . 31

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

31. (1) , , . (2) 91.   , . (3)   , , . (4) , , 92, , , , . (5) : ,   ,   .

(6) , , , , . (7) , , ,   . (8) , : (9) , , , .509 , , : - . (10) . , , (11) , , , (12) , . , , , . , . (13) , , , , . (14) ,   . , , (15) : ,   , 93,  .

31. Deinceps et urbes regionis eius idem faciebant, adiuvante inclinationem animorum clementia in omnis et iustitia praetoris Romani. [2] Ad Scodram inde ventum est, quod belli caput erat, non eo solum quod Gentius eam sibi ceperat velut regni totius arcem sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu. [3] Duo cingunt eam flumina, Clausal a latere urbis quod in orientem patet praefluens, Barbanna ab regione occidentis, ex Labeatide palude oriens. [4] Hi duo amnes confluentes incidunt Oriundi flumini, quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico infertur. [5] Mons Scordus, longe altissimus regionis eius, ab oriente Dardanicam subiectam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum. [6] Quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum valiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit. [7] Quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos; [8] nunc porta egressi proelium loco aequo maiore animo commiserunt quam sustinuerunt. [9] Pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset. [10] Triduo in hoc dato, cum castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abessent, navem conscendit et flumine Barbanna navigat in lacum Labeatum, velut secretum locum petens ad consultandum, [11] sed, ut apparuit, falsa spe excitus Caravantium fratrem multis milibus armatorum coactis ex ea regione in quam missus erat adventare. [12] Qui postquam evanuit rumor, tertio post die navem eandem secundo amni Scodram demisit; praemissisque nuntiis ut sibi appellandi praetoris potestas fieret, copia facta in castra venit. [13] Et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit. [14] Primo bonum animum habere iussus, ad cenam etiam invitatus in urbem ad suos redit. Et cum praetore eo die honorifice est epulatus, [15] deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.


  • 91 (. )  (. . 95  . XLIII). () (. ).
  • 92 (. ).
  • 93 II . . ., , .
  • 1345970024 1345970025 1345970037 1364004432 1364004433 1364004434