|  |



XLIV, . 34

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

34. (1) , , : (2) , ,   , , , , , . (3)   , , ; (4) . , , , , . (5) ,  ,    .511 ; , , .

(6) . , , , . (7)   . (8) : , , , , , , , , , : (9)   , .

(10) , , , ,   , , , <>102.

34. Haec cum ita fieri placere contione advocata pronuntiasset, adiecit urbanae contioni convenientem orationem:

[2] Unum imperatorem in exercitu providere et consulere quid agendum sit debere, nunc per se, nunc cum iis quos advocaverit in consilium; qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua. [3] Militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia; [4] cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curae esse. In quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus vulgi circumagatur, ibi nihil salutare esse. [5] Se quod sit officium imperatoris provisurum ut bene gerendae rei occasionem iis praebat: illos nihil quid futurum sit quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare operam debere.

[6] Ab his praeceptis contionem dimisit, volgo etiam veteranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari didicisse. [7] Non sermonibus tantum his cum quanto adsensu audissent verba consulis ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat. [8] Neminem totis mox castris quietum videres: acuere alii gladios, alii galeas bucculasque, scuta alii loricasque tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, [9] ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros bellum.

[10] Perseus quoque, cum adventu consulis simul et veris principio strepere omnia moverique apud hostes velut novo bello cerneret, mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculantem, nunc . . . . Romanorum esse.


  • 102 .
  • 1260010109 1260010117 1260010118 1364004435 1364004436 1364004437