|  |



XLV, . 8

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8

8. (1) , , ? (2) , , , ; : (3) , , , ; (4) - , , , ,  , . , , , ,   ?

(5) , , : , , , . , , , , .

.526 (6) -; -, 18: . , . , , ,  , . (7) , , .

(8) , . , . .

8. Prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret? [2] Cum responsum expectantibus cunctis terram intuens diu tacitus fleret, rursus consul: [3] si iuvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; [4] nunc vero, cum et bello patris tui quod nobiscum gessit interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus, meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?

[5] Nec interrogatus nec accusatus cum responderet, utcumque tamen haec, sive errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe. Multorum regum populorumque casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.

[6] Haec Graeco sermone Perseo; Latine deinde suis exemplum insigne cernitis inquit mutationis rerum humanarum. Vobis hoc praecipue dico, iuvenes. Ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat incertum sit. [7] Is demum vir erit, cuius animum neque prosperae res flatu suo efferent nec adversae infringent.

[8] Consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio mandatur. Eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat. Exercitus deinde in hiberna dimissus est.

1364003756 1364003827 1364003831 1364004509 1364004510 1364004511