|  |



XLV, . 11

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

11. (1) . , , , , , 24. (2) , : , , , .   , (3)   , . (4) , , , , . (5) , , , . (6) ,   , . (7) , .528 , 25, , ,  .

(8) , , , , , , , . (9) , 26 . (10) : . , , , -   . (11) , , . .

11. Cum haec gererentur, Antiochus frustra temptatis moenibus Alexandreae abscesserat ceteraque Aegypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui regnum quaeri suis viribus simulabat, ut victorem mox adgrederetur, in Syriam exercitum abduxit. [2] Nec huius voluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuvante et non repugnantibus fratris amicis ratus primum ad sororem, [3] deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret. [4] Suspectum Antiochum effecerat, quod cetera Aegypto sibi tradita Pelusi validum relictum erat praesidium. [5] Apparebat claustra Aegypti teneri, ut, cum vellet, rursus exercitum induceret; bello intestino cum fratre eum exitum fore, ut victor fessus certamine nequaquam par Antiocho futurus esset. [6] Haec prudenter animadversa a maiore cum adsensu minor frater quique cum eo erant acceperunt; soror plurimum adiuvit non consilio modo, sed etiam precibus. [7] Itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem adversante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam postquam a moenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subvehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat.

[8] His cum laetari Antiochum conveniens esset, si reducendi eius causa exercitum Aegyptum induxisset, quo specioso titulo ad omnis Asiae et Graeciae civitates legationibus recipiendis litterisque dimittendis usus erat, adeo est offensus ut multo acrius infestiusque adversus duos quam ante adversus unum pararet bellum. [9] Cyprum extemplo classem misit; ipse primo vere cum exercitu Aegyptum petens in Coelen Syriam processit. [10] Circa Rhinocolura Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per eum regnum patrium recepisset, petentibusque ut suum munus tueretur et diceret potius quid fieri vellet quam hostis ex socio factus vi atque armis ageret, [11] respondit non aliter neque classem revocaturum neque exercitum reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio agroque, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederetur, diemque praestituit intra quam de condicionibus peractis responsum acciperet.


  • 24.: XLIV, 19, 814 . 5657  . XLIV.
  • 25 .
  • 26168 . . . .: XLII, 29, 5. 170 . . .; ( VI VIII), , 169 . . . .: , XXVIII, 1923; XXIX, 23 (8); 2627 (7a; 11).
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364004512 1364004513 1364004514

    , .