|  |



37

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

37 (190 .). , ( , ) , , , . . , . , ; , . , , , , ; , , ; . . , , ; , , .

EX LIBRO XXXVII
L. Cornelius Scipio cos. legato Scipione Africano fratre (qui se legatum fratris futurum dixerat, si ei Graecia provincia decerneretur, cum C. Laelio, qui multum in senatu poterat, ea provincia dari videretur) profectus ad bellum adversus Antiochum regem gerendum, primus omnium Romanorum ducum in Asia<m> traiecit. Regillus adversus regiam classem Antiochi feliciter pugnavit ad Myonnesum Rhodîs iuvantibus. filius Africani captus ab Antiocho patri remissus est. victo deinde Antiocho ab L. Cornelio Scipione adiuvante Eumene, rege Pergami, Attali filio, pax data est ea condicione, ut omnibus provinciis citra Taurum montem cederet. L. Cornelius Scipio, qui cum Antiocho debellaverat, cognomine fratri exaequatus Asiaticus appellatus. colonia deducta est Bononia. Eumenis, quo iuvante Antiochus victus erat, regnum ampliatum. Rhodîs quoque, qui et ipsi iuverant, quaedam civitates concessae. Aemilius Regillus, qui praefectos Antiochi navali proelio devicerat, navalem triumphum deduxit. M. Acilius Glabrio de Antiocho, quem Graecia expulerat, et de Aetolis triumphavit.

1327002006 1327002024 1327002025 1364143038 1364143039 1364143040