|  |



39

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

39 (187183 .). , , , . . . , , , ; . , , , .569 , , , , - (, , , ). . ; , , , ( ) . , , , . , , . , : , .

EX LIBRO XXXVIIII
M. Aemilius cos. Liguribus subactis viam Placentia usque Ariminum productam Flaminiae iunxit. initia luxuriae in urbem introducta ab exercitu Asiatico referuntur. Ligures, quicumque citra Appenninum erant, subacti sunt. Bacchanalia, sacrum Graecum et nocturnum, omnium scelerum seminarium, cum ad ingentis turbae coniurationem pervenisset, investigatum et multorum poena sublatum est. a censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quintius Flamininus, <T.> frater, eo quod, <cum> Galliam provinciam consul optineret, rogatus in convivio a Poeno Philippo, quem amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu occiderat sive, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat rogatus a meretrice Placentina, cuius amore deperibat. extat oratio M. Catonis in eum. Scipio Literni decessit et, tamquam iu<n>gente fortuna circa idem tempus duo funera maximorum virorum, Hannibal a Prusia, Bithyniae rege, ad quem victo Antiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad exposcendum eum T. Quintium Flamininum miserant, veneno mortem consciit. Philopoemen quoque, dux Achaeorum, vir maximus, a Messenîs occisus veneno, cum ab his in bello captus esset. coloniae Potentia et Pisaurum et Mutina et Parma deductae sunt. praeterea res adversus Celtiberos prospere gestas et initia causasque belli Macedonici continet. cuius origo inde fluxit, quod Philippus aegre ferebat regnum suum a Romanis inminui, et quod cogeretur a Thracibus alîsque locis praesidia deducere.

1327002055 1327002056 1327002057 1364143040 1364143041 1364143042