|  |



83

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

83 (8584 .). , . , , ,   . . , , ; , , , . , ; . , , , , , . ; , , , .

EX LIBRO LXXXIII
Fl. Fimbria in Asia fusis proelio aliquot praefectis Mithridatis urbem Pergamum cepit obsessumque regem non multum afuit, quin caperet. urbem Ilium, quae se potestati Syllae reservabat, expugnavit ac delevit et magnam partem Asiae recepit. Sylla compluribus proeliis Thracas cecidit. cum L. Cinna et Cn. Papirius Carbo, a se ipsis coss. per biennium creati, bellum contra Syllam praepararent, effectum est per L. Valerium Flaccum, principem senatus, qui orationem in senatu habuit, et per eos, qui concordiae studebant, ut legati ad Syllam de pace mitterentur. Cinna ab exercitu suo, quem invitum cogebat naves conscendere et adversus Syllam proficisci, interfectus est. consulatum Carbo solus gessit. Sylla cum in Asiam traiecisset, pacem cum Mithridate fecit ita, ut his cederet provinciis: Asia Bithynia Cappadocia. Fimbria desertus ab exercitu, qui ad Syllam transierat, ipse se percussit impetravitque de servo suo, praebens cervicem, ut se occideret.

1364003343 1364003345 1364003401 1364143084 1364143085 1364143086