|  |



84

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

84 (84 .). , , , , , . , , , , . , .581 , . . , , , . , , . , , 35 . , .

EX LIBRO LXXXIIII
Sylla legatis, qui a senatu missi erant, futurum se in potestate senatus respondit, si cives, qui pulsi a Cinna ad se confugerant, restituerentur. quae condicio cum iusta senatui videretur, per Carbonem factionemque eius, cui bellum videbatur utilius, ne conveniret, effectum est. idem Carbo cum ab omnibus Italiae oppidis coloniisque obsides exigere vellet, ut fidem eorum contra Syllam obligaret, consensu senatus prohibitus est. novis civibus S. C. suffragium datum est. Q. Metellus Pius, qui partes optimatium secutus erat, cum in Africa bellum moliretur, a C. Fabio praetore pulsus est, senatusque consultum per factionem Carbonis et Marianarum partium factum est, ut omnes ubique exercitus dimitterentur. libertini in quinque et XXX tribus distributi sunt. praeterea belli apparatum, quod contra Syllam excitabatur, continet.

1364000840 1364002137 1364002336 1364143085 1364143086 1364143087