|  |



III

Palingenesia iuris civilis. Ed. O. Lenei. V. 2. Lipsiae, 1889.
, . . .
: . 1985, 4, . 221233, 1986, 1, . 194214.
, . , , . , . .

( )

2161 (50. 2. 3) , , , , , . (1) - - , , , () . , - , () , , 21. , , , () . (2) , (), , () ,  , . , , . , , (), , . (3) , , [] , , 22.

2162 (50. 3. 1) , , , , , , , . , ( ) , , , , , , , ,   , ;   , , ( ) (). ( ) , , .

(De decurionibus)

2161 (50. 2. 3) Generatiter id erit defendendum, ut qui clementiorem sententiam passus est ob hoc, quod ad tempus relegatur, boni consulere debeat humanitatis sententiae nec decurionatum recipiat. (1) Sed si quis ob falsam causam vel aliam de gravioribus non ad tempus sit relegatus, sed ad tempus ordine motus, in ea est causa, ut possit in ordinem redire. imperator enim Antoninus edicto proposito statuit, ut cuicumque aut quacumque causa ad tempus ordine vel advocationibus vel quo alio officio fuisset interdictum, completo tempore nihilo minus fungi honore vel officio possit. et hoc recte: neque enim exaggeranda fuit sententia, quae modum interdictioni fecerat. (2) Spurios posse in ordinem allegi nulla dubitatio est: sed si habeat competitorem legitime quaesitum, praeferri eum oportet, divi fratres Lolliano Avito Bithyniae praesidi rescripserunt. cessantibus vero his etiam spurii ad decurionatum et re et vita honesta recipientur: quod utique non sordi erit ordini, cum ex utilitate eius sit semper ordinem plenum habere. (3) Eis, qui Iudaicam superstitionem sequuntur, divi Severus et Antoninus honores adipisci permiserunt, sed et necessitates eis imposuerunt, qui superstitionem eorum non laederent.

2162 (50. 3. 1) Decuriones in albo ita scriptos esse oportet, ut lege municipali praecipitur: sed si lex cessat, tunc dignitates erunt spectandae, ut scribantur eo ordine, quo quisque eorum maximo honore in municipio functus est: puta qui duumviratum gesserunt, si hic honor praecellat, et inter duumvirales antiquissimus quisque prior: deinde hi, qui secundo post duumviratum honore in re publica functi sunt: post eos qui tertio et deinceps: mox hi qui nullo honore functi sunt, prout quisque eorum in ordinem venit. (1) In sententiis quoque dicendis idem ordo spectandus est, quem in albo scribendo diximus.


  • 20 (pupilli, impuberes)  7 1214   , , . (minores)  1214 25   .
  • 21. CJ, X. 61. 1.
  • 22. . , , .
  • 1260010231 1260010232 1260010235 1392100008 1392100009 1392100010

    , .