|  |



VIII

Palingenesia iuris civilis. Ed. O. Lenei. V. 2. Lipsiae, 1889.
, . . .
: . 1985, 4, . 221233, 1986, 1, . 194214.
, . , , . , . .

2218 (Coll. 11. 7 pr. = 47. 14. 1) () : , (ad gladium), , , ; , () . (2) , () , ,  , - , - , ( ) . (3) , ( ) , , , 71. (4) , , . , , , () . , . , ( ) 72. (5) , .

2219 (Coll. 11. 8. 12 = 47. 14. 1. 12) , , , - , ( ), , , . , - ( ) , , . (2) , , , .

2220 (Coll. 11. 8. 34 = 47. 14. 1. 3) ( ) , , , . () . (4) , , . , , , , .

2221 (47. 14. 1. 4) , , , 73. , (, ,) , ( ) , .

De abigeis

2218 (Coll. 11. 7 pr. = 47. 14. 1) De abigeis puniendis ita divus Hadrianus rescripsit concilio Baeticae: abigei cum durissime puniuntur, ad gladium damnari solent: puniuntur autem durissime non ubique, sed ubi frequentius est hoc genus maleficii: alioquin et in opus et nonnunquam temporarium damnantur. (2) Ideoque puto apud vos quoque sufficere genus poenae, quod maxim[um] huic maleficio inrogari solet, ut ad gladium abigei dentur: aut si quis tam notus et tam gravis in abigendo fuit, ut prius ex hoc crimine aliqua poena adfectus sit, hunc in metallum dari oportere. (3) Rescriptum divi Hadriani sic loquitur, quasi gravior poena sit metalli: nisi forte hoc sensit divus Hadrianus gladii poenam dicendo, ludi damnationem. (4) Est autem differentia inter eos, qui ad gladium, et eos, qui ad ludum damnantur: nam ad gladium damnati confestim consumuntur vel certe intra annum debent consumi: hoc enim mandatis continetur. enimvero qui in ludum damnantur, non utique consumuntur, sed etiam pileari et rudem accipere possunt post inter[va]lla, siquidem post quinquennium pileari, post triennium autem rudem induere eis permittitur. (5) Eodem rescripto divi Hadriani diligentissime expressum est non ubique parem esse poenam abigeorum.

2219 (Coll. 11. 8. 12 = 47. 14. 1. 12) Abigei autem proprie hi habentur, qui pecora ex pascuis vel ex armentis subtrahunt et quodammodo depraedantur et abigendi studium quasi artem exercent, equos de gregibus vel boves de armentis abducentes. ceterum si quis bovem aberrantem vel equos in solitudine relictos abduxerit, non est abigeus, sed fur potius. (2) Sed et qui porcum vel capram vel vervicem abducunt, non tam graviter quam qui maiora animalia abigunt plecti debent.

2220 (Coll. 11. 8. 34 = 47. 14. 1. 3) Quamquam autem Hadrianus metalli poenam, item operis vel etiam gladii praestituerit, attamen qui honestiore loco nati sunt, non debent ad hanc poenam pertinere, sed aut relegandi erunt aut movendi ordine. (4). Romae tamen etiam bestiis obici abigeos videmus: et sane qui cum gladio abigunt, non inique hac poena adficiuntur.

2221 (47. 14. 1. 4) Qui pecora de quorum proprietate faciebat controversiam, abegit, ut Saturninus quidem scribit, ad examinationem civilem remittendus est. sed hoc ita demum probandum est, si non color abigeatus quaesitus est, sed vere putavit sua iustis rationibus ductus.


  • 71 ,   , , , , , .  . Paul., Sent. V. 17. 3.
  • 72., , Paul., Sent. V. 17. 3.
  • 73 . , .
  • 1392100004 1392100008 1392100010 1392100035 1392100036 1392100037

    , .